226. Asinus Porco Invidens Asinus porco, qui sub eodem erat domino, plurimum invidebat quod omnis laboris expers, variis nutriretur cibis indiesque pinguior fieret; ipse autem, plurimum laboris sustinens, duris paleis aleretur. Unde macilentus effectus, vix ingredi posset. Sed ubi vidit contubernalem suum ad lanienam trahi ut, occisus, hominum esset cibus, aliquantulum recreatus, “At at,” inquit, “hinc illa in nutriendo porco hominum diligentia? O quam melius est asinum esse quam porcum!”