225. Asinus et Vitulus Asinus et vitulus, in eodem pascentes prato, sonitu campanae hostilem exercitum adventare praesenserant. Tum vitulus “Fugiamus hinc, O sodalis,” inquit, “ne hostes nos captivos abducant.” Cui asinus “Fuge tu,” inquit, “quem hostes occidere et esse consueverunt. Asini nihil interest, cui ubique eadem ferendi oneris est proposita conditio.”