224. Asinus et Bos, Pascentes Bos et asinus in prato eodem gramina tondebant. Ille seligebat quae magis sibi placitura et profutura crederet. Hic quaelibet carpebat et omnia vorabat promiscue. Quod videns, bos admonet non omnia praedita bono sapore esse; exploret ergo et ex gustatu iudicet, quorum saliva potior sit. Asinus refert, “Omnium saliva mihi par et una est.”