223. Asina et Bos, Iuncti Pauper quidam agricola, cum asinam quam habebat bovi iunxisset, necessitate coactus, his terram arabat. Opere autem expleto, cum eos iugo esset soluturus, asina bovem interrogavit quis eorum agricolae instrumenta domum referre deberet. Cui ille respondit, “Qui antea solitus, omnino nunc etiam referet.”