222. Asini Duo et Vulpes Dum inter se colluderent asini duo, par inficetum et illaudatum, opipare pransi et dulcibus carduis recreati, “Heus,” inquit unus, “frater, ut tibi placet conditio nostra? Decor corporis nostri qualis videtur? Et ista oris dignitas, isti vocis soni, modo acuti, modo graves? Iste aurium apex, subtilis et nitidus? Quantum haec cuncta laudis et gloriae habent?” Alter respondet, “Cur pudor nos tacere cogat, quod ipsa veritas loqui iubet? Nos ambo nempe belluli toti sumus! Res patet, vacua ab omni controversia. Si quid forsan invidia obtrectaverit, quid tum? More suo fecerit; in optima quaeque invehi solet. Obtrectet igitur et gemat.” Vulpes, ut omnia audierat, “O vos bestiae nimis felices,” inquit, “quibus ab omnibus negata laudum munera, a vobis ipsis invicem accipere fruique licet!”