221. Asinus et Canis Asino, esculenta messoribus in agro portanti, occurrit herilis canis. Cui dixit, “Tu panibus cibisque onustus es quorum mox ego particeps ero; interim dum per viam incedis, tu ipse rubos comedis.” Huic asinus respondebat, “Frustula fortassis et ossa ad te pertinebunt; verum rubi quos ego comedo sunt gratiores mihi et magis meum palatum sapiunt quam omnes in macello carnes aut bellaria in pistorum officinis.”