219. Asini Spongiis et Sale Onusti Asini duo forte una iter faciebant, onustus alter spongiis, alter sale. Cumque hic sub sarcina praegravante lapsus esset in transitu profluentis vadoso, sale aqua contacto et in tabem liquidam soluto, undis evasit ab omni onere liber, gestiens. Spongias alter ferens, hoc viso, ut ipse sarcina sua sese levaret, vado alto sponte procubuit; sed, spongiis aquam usque combibentibus depressus, imo flumine mersus haesit. Non una agendi ratio cunctis congruit.