218. Asellus et Liber Asellus quidam librum elegantem reperit; simul improbavit atque iocans discerpsit. Stupiditas criticum audaciorem facit.