217. Asinus et Lyra Asinus lyram vidit in prato iacentem; accessit et chordas temptavit ungula. Tactae, sonuere. “Bella res, mehercules, male cessit,” inquit, “quia artis sum nescius. Si hanc reperisset aliquis prudentior, divinis cantibus aures oblectasset.”