216. Sorices, Mures, et Catus Catus sedit super fornacem, infulatus et baculo suo innixus, muresque convocans et sorices, episcopum se esse dixit et ad benedictionem suam eos inclinari praecepit et sibi fieri obedientes. Cui antiquus sorex sic respondit, “Carius est mihi ut moriar paganus quam quod sub vestra manu fiam christianus.” Tunc ergo mures et sorices, a benedictione ipsius fugientes, in suis se latebris occultarunt, et catus, mitram exuens, episcopatum deposuit.