215. Sorex et Mus Sorex, acutos sonos ore stridulo ciere solitus, cum crederet sese belle cantitare, gestiebat et sibi plaudebat; iocans, muris taciturnitatem etiam carpebat. At ille “Si saperes,” ait, “pariter taceres.” Quo dicto, mus cavum subiit. Mox autem feles supervenit, soricis inepti stridore crebrescente admonita, et tacito gressu accedens incautum occupat. Atque ita sorex suo indicio proditus perit.