214. Mus et Montes Rumor erat parturire montes. Homines undique accurrunt et circumstant, monstri quidpiam non sine pavore exspectantes. Montes tandem parturiunt; exit ridiculus mus. Tum omnes risu emoriebantur. Reprehendit haec fabula iactantiam illorum qui cum magna profitentur, vix parva faciunt. Vetat etiam inanes timores; plerumque etenim periculi metus est ipso periculo gravior et ridiculum est quod tantum formidamus.