213. Mus et Elephantus Mus, corporis exigui praeter solitum, elephantum praestantem, mole insolita, cernebat. Ridebat, quod belua altae cervicis passibus tardis iret, sarcina gravi onusta. Sublimi dorso eius sultana augusta sedebat, et simia, feles, anus, psittacus atque canis, et comites mulier quotcumque secum trahebat; quippe sultana peregre ibat vota Deo solvere. Mus, attonita quod turba frequens colossum tarda mole vastum aspiciat, “Ego miror,” ait, “minor est an maior virtus et gloria nobis, ut quisque nostrum plusve minusve loci implet? Haec fera, O mortales, quid habet mirabile? An corpus magnum, unde pavor pueris nascitur? Elephantus haud nobis, licet exiguis, praeponderat vel uno momento!” Plura dicere parat. Ecce feles, sua cavea erumpens, hunc subito dedocet mures elephantis pares esse.