211. Mus et Rusticus Mus, a rustico deprehensus, acri morsu eius digitos vulneravit. Rusticus murem dimisit, dicens, “Nihil, mehercule, tam pusillum est, ut de salute desperare debeat.”