210. Mus, Mustela, Vulpes, et Lupus Mus furtim nucem rapuerat et, cum ad cavum rediret, ea dape belle refectus, mustela hunc adspicit, persequitur, capit, comestque. Sed mox irruens vulpes ipsam necat et pariter mandit. Lupus famelicus hanc denique apprehendit et simul vorat vulpemque mustelamque muremque et nucem. Fabella indicat latrones potentiores saepe scelere latrunculorum frui.