209. Mus et Leonis Gratia Leo, laqueo captus, cum ita se irretitum videret ut nullis viribus sese explicare posset, murem rogavit ut, abroso laqueo, eum liberaret, promittens tanti beneficii se non futurum immemorem. Quod cum mus prompte fecisset, leonem rogavit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit leo ut benefactori suo rem gratam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum non videret, casu illum pede pressit et contrivit. Moderanda sunt vota, nam qui plura quam decet quaerit, interdum etiam et mortem festinat suam.