208. Mus et Leo Circum leonem dormientem lascive discurrebant musculi, quorum unus in dorsum eius insiluit. Captus autem a leone experrecto excusavit imprudentiam gratiasque se ei habiturum esse pollicitus est, si vitae parceret. Leo, etsi erat ira commotus, ignovit tamen musculo precanti, et tam contemptam bestiolam dimisit incolumem. Paulo post, incautius praedam vestigans leo in laqueos incidit, quibus adstrictus rugitum maximum edidit. Accurrit musculus, cernensque vinculis detentum qui sibi dudum vitam petenti concesserat, arrepsit ad laqueos eosque corrosit. Hoc modo cum leonem periculo liberasset, “Tibi,” inquit, “ludibrio eram, quasi nullum vicissim beneficium praestare possem; nunc scias etiam murem gratias referre posse.”