206. Mures, Feles, et Tintinnabulum Mures aliquando consultabant quomodo se a fele tueri possent. Multa proponebantur a singulis muribus, sed nihil placebat. Postremo unus dixit, “Tintinnabulum feli annectendum est; tum statim audiemus cum veniet, facileque effugiemus.” Omnes mures laeti praedicant prudentem consilii auctorem. “Iam tu,” inquiunt, “annecte tintinnabulum.” “Ego vero,” respondet ille, “consilium dedi; alius operam sumat.” Irritum consilium fuit, quoniam qui feli annecteret tintinnabulum non reperiebatur. Dictum citius quam factum.