204. Mures Felem Contemplantes Mures complures, in cavo parietis commorantes, contemplabantur felem, quae in tabulato, capite demisso et tristi vultu, recumbebat. Tunc unus ex eis “Hoc animal,” inquit, “benignum admodum et mite videtur. Vultu enim ipso sanctimoniam quandam praefert; volo ipsum alloqui et cum eo indissolubilem nectere amicitiam.” Quae cum dixisset et propius accessisset, a fele captus et dilaceratus est. Tunc ceteri, haec videntes, secum dicebant, “Non est profecto, non est vultui temere credendum.”