203. Mures et Catus Mortem Simulans Catus, cum pistoris domum ingressus est, quam plurimos invenit mures et, nunc unum nunc alterum devorando, tam caute patrifamilias providebat ut paucos relinqueret. Mures interim, cum ante oculos habuissent diuturnam illorum caedem, consilium ceperunt quo pacto catum vorabundum evitarent. Post varias disceptationes, concludebant tandem ut in locis occultis altissimisque remanerent, ne descendendo in praedam cato venirent. Catus, hoc consilio intellecto, se mortuum fingebat, cum unus ex murium senioribus ab alto exclamavit, “Euge, amice! Non cato credendum est, ne mortuo quidem.”