202. Mus in Cervisia Mus semel cecidit in spumam vini vel cervisiae quando bullivit. Catus, transiens, audivit murem pipantem eo quod exire non potuit. Et ait catus, “Quare clamas?” Respondit, “Quia exire non valeo.” Ait catus, “Quid dabis mihi, si te extraxero?” Ait mus, “Quicquid postulaveris?” Et ait catus, “Si te hac vice liberavero, venies ad me cum te vocavero?” Et ait mus, “Firmiter hoc promitto.” Ait catus, “Iura mihi.” Et mus iuravit. Catus murem extraxit et ire permisit. Semel catus esurivit et venit ad foramen muris, et dixit ei quod ad ipsum exiret. Dixit mus, “Non faciam.” Ait catus, “Nonne iurasti mihi?” Dixit, “Frater, ebria fui, quando iuravi.”