201. Mus in Olla In ollam iusculi plenam quae carebat operculo, mus cecidit et, suffocatus adipe, iamque expirans animam, “Edi,” inquit, “bibique, et cunctis implevi me cibis. Mihi tempus est mori.” Helluo, fies mus inter homines, si quae nocent dulcia non respues!