200. Mus in Cista Natus Mus, in cista natus, omnem fere ibi duxerat aetatem, nucibus pastus quae in ea servari solebant. Dum autem circa oras cistae ludens decidisset quaereretque ascensum, reperit epulas lautissime paratas, quas cum gustare coepisset, “Quam stultus,” inquit, “hactenus fui, qui toto in terrarum orbe nihil melius cistula mea esse credebam. Ecce quam suavioribus hic vescor cibis.”