199. Mus et Bos Opimum bovem resupinatum in stramento arrodere mus coepit et dentibus multa carne densum femur lacerare. At bos primum caput quassabat, et movebat cornua, mox etiam exsiliebat, et circumspicebat, ac vestigabat hostem. Cui mus, de cavernula sua caput exerens, “Quantilla,” inquit, “ego bestiola quantum animal excitare potui.”