198. Mus et Rana, Decertantes Post longe exercita odia, mus et rana in bellum ruebant. Causa certaminis erat de paludis imperio. Anceps pugna fuit. Mus insidias sub herbis struebat et, improviso Marte, ranam adoritur. Rana, viribus melior et pectore insultuque valens, hostem aggreditur. Hasta utrique erat iuncea et paribus formosa nodis. Sed, certamine procul viso, milvus adproperat, dumque prae pugnae studio neuter sibi cavebat, bellatores ambos egregie pugnantes milvus secum attollit laniatque.