197. Mus in Muscipulo Captus Lardum e muscipulo pendulum edacitatem muris famelici inflammaverat; at vix attigit, captus gemit. Miser ergo, dum suam sortem lamentatur, quippe iam videns spem salutis nullam sibi superesse, mus severus et retorridus huc forte venit et, “Merito certe tuo,” inquit, “accidit malum quod nunc deploras. Ego iam quidem centies videram dapes eiusmodi fraudulentas mihi obiici, at semper animus abhorruit, quantamlibet illae appetentiam sui excitarent. Etenim profecto in hoc capite nostro aliqua scintilla sensus et prudentiae viget; rationis autem quam sis indigus iam saepe comprobatum feceras futilibus et indoctis moribus.” “Meme enecas,” inquit alter; “quod arguis, ferrem libenter, si simul dares medelam malis meis. Sed cum tu, dure, nihil prodesse queas, cur tuis conviciis meam hanc calamitatem exasperas?”