196. Mures Duo Mus rusticus, videns urbanum murem rus deambulantem, invitat ad cenam depromitque omne penum ut tanti hospitis expleat lautitiam. Urbanus ruris damnat inopiam urbisque copiam laudat, secumque in urbem ducit rusticum. Qui, inter epulandum attonitus insolitis clamoribus, cum intellexerat periculum quotidianum esse, dixit urbano muri, “Tuae dapes plus fellis quam mellis habent. Malo securus esse cum mea inopia quam dives esse cum tua anxietate.”