195. Mustela et Mus Grandaevus Mustela, inveterata nec iam amplius mures venari praevalens, arte iuvari voluit ut vitam habere posset. Igitur in farina se coniecit et abscondit, ubi murium frequentiam esse scivit. Ibi ergo in insidiis latitans, mures sine labore capiendos exspectavit. Cepit itaque tres iuvenes et minus cautos mures. Tandem venit grandaevus mus et circumspectus, qui de laqueis et muscipulis non semel evaserat, vidensque illam insidias habentem, cognita fraude eius, sic eam allocuta est, “Minus cautos mures decipere quidem potesti; sed me minime capietis. Ego enim vos intus in cute novi.”