194. Mustela et Lima Mustela, in officinam aerariam ingressa, limam ibi iacentem circumlambebat. Contigit autem ut, dilacerante se lingua, multus sanguis efflueret. Illa tamen oblectabatur, aliquid ex ferro se avellere putans, donec tandem omnino linguam amisit. Haec fabula de iis narratur qui, contentionum cupidi, sibimetipsis nocent.