193. Mustela et Homo Mustela, dum apprehenderet mures, ab homine capitur. Illa vero cum fugere vellet, “Rogo,” inquit, “O homo, ut parcas mihi, quia ex molestis sueta sum domum tuam expurgare.” At ille “Non causa,” inquit, “mea haec facis; nam gratam te haberem, si pro me fecisses, veniamque promeruisses; sed ideo mures necas ut comedas reliquias nostras quas illi fuerant rosuri, et tu totum devores omniaque tecum deportes. Nolo mihi deputes beneficium.” Dixit, sicque morti tradidit. Qui simulatorie famulatur, male remuneratur.