191. Castor et Venator Castor est animal in paludibus sese nutriens, cuius testiculi variis medelis utiles esse dicuntur. Itaque cum quispiam eum sequitur, venationis causam non ignorans, fugit ad speluncam ubi, ab hominum conspectu canumque odoratu securus, testes dentibus exscindit et venatoribus appropinquantibus relinquit, et hoc pacto se securum praestat. Sapiens, ut a periculis se eripiat, nihil intentatum relinquit.