190. Talpa et Mus Mus inconsultus, dum huc illuc cursitat, talpam pascentem in ipso cavi aditu videt. Illa sic murem admonere coepit, “Heu! Cur, miser, cursus iterare amas, tam sollicitos et tam tibi parum utiles? Quid tantum iuvat ferri, referri, et inquietum pertrahi, utcumque prava curiositas iubet? Quietus et beatus in latibulo tuo vivere potes; an vero nescis, simul foras erumpis, te periculis obiici et multis et gravibus? Nihil umquam audisti de felium gente perniciosa, quam sit agilis, astuta, et rapax? At, at, aliquis sonus mihi aures perculit. Latibulum subeo; tu vale, et fuge, si sapis.” “Nihil est,” mus inquit; “inanis metus te ciet; manendum.” Simulque feles (nam ipsa furtim repserat, praedam secuta) prosilit, et murem capit. Vivit beatus, qui sibi vivit latens.