188. Talpa, Asinus, et Simia Asinus et simia, simul aliquando confabulantes, coeperunt de Natura, omnium parente, conqueri: ille quod erga se, illiberalis, cornua non dedisset, suae defensioni necessaria; haec vicissim quod caudam non esset largita, nudis natibus operiendis oportunam. Audiebat talpa colloquentes, ad quos “Tacete,” inquit, “ambo, et cessate murmurare, cum me oculis captam patienter sustinere videtis.”