187. Talpa et Tumulus Talpa larem tenebricosum, sub humo intubis et rapulis consita, fodiebat, et “Olitor,” inquit, “Argo oculatior fuerit, si me deprehenderit tam bene latentem.” Sed, dum glaebulas trudit et sursum aggerit, tumulus fit qui latentis operam indicat, et olitor advertit. Insidias in ipsis latebrae faucibus collocat et incautam capit. Aliqua via, malefici semper se produnt.