186. Talpa et Olitor Olitor, talpam capiens, eam interimere volebat. Cui illa “Ne occidas,” inquit, “mi here, me famulam tuam, tam pulchra pelle contectam et hortulos tuos gratis fodientem.” “Non me,” respondit olitor, “his blandulis delinies verbis, cum, me invito, hortulos meos, ut dicis, fodiens, herbas omnes, ut te ipsam pascas, radicitus eruas, et me ad inopiam redigas.”