184. Herinaceus et Colubra Herinaceus colubrae cutem teneram spiculis suis pupugerat et sauciaverat. Illa continuo hanc offensiunculam vindicare parat, furore magno ardens. Animo tumente saevit, in hostem ruit, et totum circumvolvit. At ipsa undique telis obstantibus circum sese induit. Frustra ergo sic tentat damnum leve ulcisci, simulque in malum magnum incurrit.