183. Herinacei et Viperae Herinacei, hiemem adventare praesentientes, blande viperas rogaverunt ut in propria illarum caverna adversus vim frigoris locum sibi concederent. Quod cum illae fecissent, herinacei, huc atque illuc se provolventes, spinarum acumine viperas pungebant et vehementi dolore torquebant. Illae, male secum actum videntes, blandis verbis orabant herinaceos ut exirent, quandoquidem tam multis locus esset angustus nimis. Cui herinacei “Exeant,” inquiunt, “qui hic manere non possunt.” Quare viperae, sentientes ibi locum non esse, cesserunt hospitio. Fabula innuit eos in consortia non admittendos quos non eiicere possumus.