182. Herinaceus et Lupus Captus Lupus et herinaceus socio iungebantur foedere. Contigit interim lupum, minus caute ambulantem, in cippum intrare, et captus est pede. Rogavit ergo socium suum herinaceum ut ei fideliter assisteret et, in tanta necessitate, ut bonus socius sibi subveniret. Cui respondit herinaceus, “Subvenire vobis minime possum, antequam sancti, a quibus ligatus estis, vos absolvant. Multa enim, reor, pro satisfactione excessuum, sanctis vovistis, quae ut mihi videtur non bene persolvistis, carnium videlicet abstinentiam vel aliqua huiusmodi, et inde vobis offensi permiserunt vos in laqueum venire. Agendum ergo vobis est pro gratia eorum. Quam si obtinueritis, poterit vobis prodesse mea societas; aliter non, quia divinae voluntati obviare nullatenus audeo.”