180. Herinaceus, Vulpes, et Muscae Vulpes, cum flumen traiiceret, in voraginem decidit. Ex qua cum minime posset exire, diu male affecta fuit ipsique multae caninae muscae adhaeserunt. At herinaceus, qui per inde forte vagabatur, ut eam vidit, misericordia captus, interrogavit num ab ipsa caninas muscas abigeret. At illa omnino vetavit. Cuius rei causam cum ille quaereret, ei vulpes respondit, “Quoniam istae quidem plenae mei iam sunt, et parum sanguinis sugunt; si vero has abegeris, aliae venientes famelicae exhaurient mihi reliquum sanguinis.”