177. Cuniculus et Aquila Aquila, in altissima arbore nidulata, catulos cuniculi, qui longe illic pascebantur, in escam pullorum suorum rapuerat. Quam cuniculus blandis orabat verbis ut suos sibi filios restituere dignaretur. At illa eum ut pusillum et terrestre animal et ad sibi nocendum impotens arbitrata, eos in conspectu matris unguibus dilacerare et pullis suis epulandos apponere non dubitavit. Tunc cuniculus, filiorum morte commotus, hanc iniuriam minime impunitam abire permisit. Arborem enim, quae nidum sustinebat, radicitus effodit. Quae, levi impulsu ventorum procidens, pullos aquilae, adhuc implumes et involucres, in humum deiecit, qui, a feris depasti, magnum doloris solatium cuniculo praebuerunt. Haec indicat fabula neminem potentia sua fretum imbecilliores debere despicere, cum aliquando infirmiores potentiorum iniurias ulciscantur.