176. Lepus in Puteo et Vulpes Lepus, sitim ut aqua extingueret, in puteum descenderat largisque haustibus se satiaverat. Inde cum vult reverti, occlusa via, inops consilii, vehementer se cruciat. Quod animadvertens vulpes, quae forte illum ibi offenderat, “Maximo,” inquit, “mehercule versaris in periculo. Sed prius te oportuit deliberare, qua via ex puteo posses ascendere, ac deinde demum descendere.”