175. Lepus et Vulpes apud Iovem Lepus et vulpes a Iove petebant: haec ut calliditati suae pedum celeritatem, ille ut velocitati suae calliditatem adiungeret. Quibus Iuppiter ita respondit, “Ab origine mundi e sinu nostro liberalissime singulis animantibus sua munera sumus elargiti; uni autem omnia dedisse aliorum fuisset iniuria.”