174. Lepus et Vulpes, Contendentes Orta est aliquando contentio vulpem inter et leporem de nobilitate et praestantia. “Ego te,” dicebat lepus vulpi, “praecello cursu.” “Ego te,” respondebat vulpes, “mente.” Ille, “Sum te velocior pedibus.” Ista, “Ego ingenio, quo venatorum retia et plagas et canes saepius eludo quam tu celeritate pedum.”