171. Lepus et Canis Canis, leporem insequens, prehenderat eumque interdum mordebat, interdum fluentem ex vulnere lambebat sanguinem. Lepus ergo, credens canem malle osculari se, conversus ad illum, “Aut me amice,” inquit, “complectere, aut hostiliter morsu neca.”