170. Lepus, Canis, et Caprarius Ex fruticeto leporem villosipedem quem excitaverat, insequebatur canis, venandi non imperitus. Cursu tamen fuit impar, et caprarius quidam dixit per iocum, “Quantula bestia reperta fuit te velocior?” Cui canis, “Currit aliquis aliter alium rapere qui cupit, et aliter alium qui ex malo servat.”