167. Lepus et Leonis Imperium Leo quidam regnabat, non iracundus, neque crudelis, nec qui semper vires amaret, sed mansuetus ac iustus, velut hominum aliquis. Sub eius igitur imperio, narrant silvestrium habitum fuisse concilium animantium, quo vicissim darent poenas ferae cunctae vel acciperent invicem. Cum autem piacula luerent lupus agno, rupicaprae pardus, cervo tigris, et pax esset ubique, pavidus sic est locutus lepus, “Ast mihi hicce dies semper erat in votis, qui violentis quoque animalibus metuenda faciet quae sunt invalida.”