165. Lepores et Aquilae Lepores olim cum aquilis bellum gerentes in auxilium vulpes vocarunt. Hae vero hoc illis responsum dedere, “Vobis quidem suppetias ferremus, nisi qui vos et cum quibus sit decertandum nosceremus.”