164. Lepores et Ranae Olim lepus quidam socios in hunc modum allocutus est: “Vita nostra miserrima est, assiduo enim metu terremur. Melius mihi videtur vitam finire.” Hoc audito, succlamant omnes se mori velle. Venerunt igitur ad lacum seque in aquam praecipitare parant. Vident autem subitum aquarum tumultum; ranae enim, leporum adventu territae, in algas ruebant. Tum lepus quidam “Heu,” inquit, “et alios, ecce, vexat timor malorum. Feramus vitae incommoda ut ceteri; mala enim levat patientia.”