163. Lepus Cornua Cupiens Lepus vidit cervum, magno corpore et erectis cornibus gloriosum et, suam parvitatem aegre ferens, Iovem adiit, volens de humili sua conditione querimoniam facere. Et ait Iovi, “Tibi, quia creator es et dominus, de humili sorte meae conditionis conqueror, quia, cum ceterae bestiae diversis Naturae muneribus sunt superbae, nihil mihi collatum est, nisi pedum levitas ad fugam habilis. Rogo ergo te, Creator, ut talia per te habeam cornua qualia cervus habet,” et exauditus est a Iove. Receptisque cornibus onerata fronte, currere nequivit, sed et repere vix potuit, et sic plus rogaverat quam portare posset. Sic multi magnis honoribus inhiant, quibus adeptis, cum eos gerere nesciant, viliores fiunt quam prius fuerant.