162. Cervus Oculo Captus Cervus, altero oculo captus, iuxta mare pasci consueverat ita ut integrum oculum in terram haberet versum; nihil enim periculi videbatur e mari impendere. Cum autem forte navis praeterveheretur, qui in illa erant, directa in cervum sagitta, incautum confixere. Ille ictus, “Me miserum,” inquit, “quantopere deceptus fui, qui a terra metui, undis fretus, e quibus mihi mors immittitur.”